1610

motet pour 6 voix, deux soprano, une alto, 2 ténors, une basse

 

Texte en Latin :

Audi Coelum, verba mea,
plena desiderio et perfusa gaudio. Eco : Audio!
Dic, quaeso, mihi :
Quae est ista, quae consurgens
ut aurora rutilat ut benedicam ? Eco : Dicam !
Dic nam ista pulchra ut luna, electa
ut sol, replet laetitia
terras, coelos, maria ? Eco : Maria !
Maria Virgo illa dulcis, praedicata de propheta Ezechiel
porta Orientalis ? Eco : Talis !
Illa sacra et felix porta pet quam mors fuit expulsa,
introduxit autem vita ? Eco : Ita !
Quae semper tutum est medium
inter homines et Deum,
pro culpis remedium. Eco : Medium !
Omnes hanc ergo sequamur,
qua cum gratia mereamur
vitam aeternam consequamur. Eco : Sequamur !
Praestet nobis Deus,
Pater hoc et Filius, et Mater
cuius nomen invocamus dulce
miseris solamen. Eco : Amen !
Benedicta es, virgo Maria, in saeculorum saecula.

Les compositeurs